Chiasso, Switzerland
Quod est inferius
est sicut quod est superius
et quod est superius
est sicut quod est inferius
ad perpetranda miracula rei unius
Et sicut omnes res fuerunt ab uno
mediatione unius
sic omnes res natae fuerunt ab hac una re
adaptatione
Pater eius est sol
mater eius luna
portauit illud ventus in ventre suo:
nutrix eius terra est
Pater omnis telesmi totius mundi est hic
Vis eius integra est
si versa fuerit in terram
Separabis terram ab igne
subtile a spisso
suaviter cum magno ingenio
Ascendit a terra in coelum
iterumque descendit in terram
et recipit vim superiorum et inferiorum
Sic habebis gloriam totius mundi
Ideo fugiat a te omnis obscuritas
Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis
quia vincet omnem rem subtilem
omnemque solidam penetrabit
Sic mundus creatus est
Hinc erunt adaptationes mirabiles
quarum modus hic est
Itaque vocatus sum GraefenberG
habens tres partes philosophiæ totius mundi
Completum est quod dixi de operatione solis
ThxH.Trismegistus